- QUALIFICATORES
- QUALIFICATORESTheologi dicuntur in Ecclesia Romana, ubi Inquisitio viget, qui, cum in cognitiones causarum haereseos in Fidei tribunali, ut vocant, quaestio incidit, de qualitate propositionum, quae ab haereticis vel suspectis reis prolatae sunt, iudicium ferunt. Videl. An sit haeretica, an sapiata haeresin, an erronea, an male sonans et pias aures offendens, an temeraria, an scandalosa, an Schismatica sit, an seditiosa iterum, vel blasphema, vel favens haereticis, vel iniuriosa? Iidem deinterpretatione reorum, qui ad haec quaesita ita respondere conantur, ut crimen excludant, iudicare solent, An sint iustae ac verisimiles, an absurda et vero dissimiles? Hi itaque ab Inquisitore, cum deliberatio instituitur de alicuius delati captura, advocantur suffragiumque quod tulerint scriptum et propriâ manu subscriptum exhibent, ut processui inseratur, tamquam fundamentum Iurisdictionis Inquisitoriae. Non tamen eorum consilium necessario sequi tenentur Inquisitores, cum vota illorum decisiva non sint, sed consultiva solum: itaque Inquisitoribus liberum est, postquam eorum sententias audiverunt, statuere quod ipsis visum fuerit, quamquam contrarium sit aut diversum ab eo, quod Qualificatores senserint. Vide Phil. a Limborch, Histor. Inquis. l. 2. c. 4. et l. 4. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.